14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. 15 Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ? 16 Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ? 17 Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ? 18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. 19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ? 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
publicidade