45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.

46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.

47 Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de clo, clestis.

48 Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis clestis, tales et clestes.

49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem clestis.