10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, prcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :

11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.

12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.