2 ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. 3 Sufficit enim prteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. 4 In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuri confusionem, blasphemantes. 5 Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos. 6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
publicidade