1 Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus : et deosculatus est eum, et ait : Ecce unxit te Dominus super hreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
2 Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie : dicentque tibi : Invent sunt asin ad quas ieras perquirendas : et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit : Quid faciam de filio meo ?
3 Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hdos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
5 Post hc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum : et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.
7 Quando ergo evenerint signa hc omnia tibi, fac qucumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
8 Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas : septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.
9 Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa hc in die illa.
10 Veneruntque ad prdictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei : et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.
11 Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem : Qunam res accidit filio Cis ? num et Saul inter prophetas ?
12 Responditque alius ad alterum, dicens : Et quis pater eorum ? Propterea versum est in proverbium : Num et Saul inter prophetas ?
13 Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.
14 Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus : Quo abistis ? Qui responderunt : Qurere asinas : quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.
15 Et dixit ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
16 Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia invent essent asin. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.
17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha :
18 et ait ad filios Isral : Hc dicit Dominus Deus Isral : Ego eduxi Isral de gypto, et erui vos de manu gyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
19 Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris : et dixistis : Nequaquam : sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.
20 Et applicuit Samuel omnes tribus Isral, et cecidit sors tribus Benjamin.
21 Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri : et pervenit usque ad Saul filium Cis. Qusierunt ergo eum, et non est inventus.
22 Et consuluerunt post hc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.
23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde : stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
24 Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait : Vivat rex.
25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino : et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa : et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.
27 Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera : ille vero dissimulabat se audire.