1 Ascendit ergo David inde : et habitavit in locis tutissimis Engaddi.

2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthos, nuntiaverunt ei, dicentes : Ecce David in deserto est Engaddi.

3 Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Isral, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, qu solis ibicibus pervi sunt.

4 Et venit ad caulas ovium, qu se offerebant vianti : eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem : porro David et viri ejus in interiore parte spelunc latebant.

5 Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te : Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et prcidit oram chlamydis Saul silenter.

6 Post hc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.

7 Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum : quia christus Domini est.

8 Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul : porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cpto itinere.

9 Surrexit autem et David post eum : et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens : Domine mi rex. Et respexit Saul post se : et inclinans se David pronus in terram adoravit,

10 dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium : David qurit malum adversum te ?

11 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca : et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus : dixi enim : Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.

12 Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tu in manu mea : quoniam cum prscinderem summitatem chlamydis tu, nolui extendere manum meam in te : animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te : tu autem insidiaris anim me ut auferas eam.

13 Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te : manus autem mea non sit in te.

14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur : Ab impiis egredietur impietas : manus ergo mea non sit in te.

15 Quem persequeris, rex Isral ? quem persequeris ? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.

16 Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.

17 Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul : Numquid vox hc tua est, fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam, et flevit :

18 dixitque ad David : Justior tu es quam ego : tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.

19 Et tu indicasti hodie qu feceris mihi bona : quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.

20 Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona ? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.

21 Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Isral :

22 jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.

23 Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam : et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.