6 Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos : et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus. Et ebullierunt vill et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magn in civitate.

7 Videntes autem viri Azotii hujuscemodi plagam, dixerunt : Non maneat arca Dei Isral apud nos : quoniam dura est manus ejus super nos, et super Dagon deum nostrum.

8 Et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se, et dixerunt : Quid faciemus de arca Dei Isral ? Responderuntque Gethi : Circumducatur arca Dei Isral. Et circumduxerunt arcam Dei Isral.

9 Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magn nimis : et percutiebat viros uniuscujusque urbis, a parvo usque ad majorem, et computrescebant prominentes extales eorum. Inieruntque Gethi consilium, et fecerunt sibi sedes pelliceas.

10 Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronit, dicentes : Adduxerunt ad nos arcam Dei Isral ut interficiat nos et populum nostrum.

11 Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum : qui dixerunt : Dimittite arcam Dei Isral, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.