6 Hoc autem dico : qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.

7 Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus.

8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,

9 sicut scriptum est : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sculum sculi.

10 Qui autem administrat semen seminanti : et panem ad manducandum prstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justiti vestr :

11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, qu operatur per nos gratiarum actionem Deo.

12 Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea qu desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,