1 Septem annorum erat Joas cum regnare cpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
2 Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojad sacerdotis.
3 Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
4 Post qu placuit Joas ut instauraret domum Domini.
5 Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis : Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Isral pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levit egere negligentius.
6 Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei : Quare tibi non fuit cur, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam qu constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Isral in tabernaculum testimonii ?
7 Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis qu sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.
8 Prcepit ergo rex, et fecerunt arcam : posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus.
9 Et prdicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Isral in deserto.
10 Ltatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.
11 Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam qu erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum : sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia,
12 quam dederunt rex et Jojada his qui prerant operibus domus Domini : at illi conducebant ex ea csores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini : fabros quoque ferri et ris, ut quod cadere cperat, fulciretur.
13 Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.
14 Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuni : de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phial quoque, et cetera vasa aurea et argentea : offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojad.
15 Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum :
16 sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Isral, et cum domo ejus.
17 Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem : qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.
18 Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus : et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.
19 Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.
20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojad sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis : Hc dicit Dominus Deus : Quare transgredimini prceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ?
21 Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.
22 Et non est recordatus Joas rex misericordi quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait : Videat Dominus, et requirat.
23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syri : venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prdam miserunt regi in Damascum.
24 Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum : in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia.
25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis : surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojad sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est : sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum.
26 Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semmarith Moabitidis.
27 Porro filii ejus, ac summa pecuni qu adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum : regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.