1 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de clo, et devoravit holocausta et victimas : et majestas Domini implevit domum.
2 Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.
3 Sed et omnes filii Isral videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum : et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sculum misericordia ejus.
4 Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
5 Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia : et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.
6 Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levit in organis carminum Domini, qu fecit David rex ad laudandum Dominum : Quoniam in ternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas : porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Isral stabat.
7 Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini : obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum : quia altare neum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes.
8 Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Isral cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem gypti.
9 Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem.
10 Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, ltantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israli populo suo.
11 Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia qu disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est.
12 Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait : Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.
13 Si clausero clum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et prcepero locust ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum :
14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pnitentiam a viis suis pessimis : et ego exaudiam de clo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
15 Oculi quoque mei erunt aperti, et aures me erect ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.
16 Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
17 Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia qu prcepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris :
18 suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Isral.
19 Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et prcepta mea qu proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos,
20 evellam vos de terra mea quam dedi vobis : et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.
21 Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes : Quare fecit Dominus sic terr huic, et domui huic ?
22 Respondebuntque : Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra gypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt : idcirco venerunt super eos universa hc mala.