1 Expletis autem viginti annis postquam dificavit Salomon domum Domini et domum suam,
2 civitates quas dederat Hiram Salomoni, dificavit, et habitare ibi fecit filios Isral.
3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.
4 Et dificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas dificavit in Emath.
5 Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras :
6 Balaath etiam et omnes urbes firmissimas qu fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia qucumque voluit Salomon atque disposuit, dificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis su.
7 Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethis, et Amorrhis, et Pherezis, et Hevis, et Jebusis, qui non erant de stirpe Isral,
8 de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Isral, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.
9 Porro de filiis Isral non posuit ut servirent operibus regis : ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus.
10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.
11 Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam dificaverat ei. Dixit enim rex : Non habitabit uxor mea in domo David regis Isral, eo quod sanctificata sit : quia ingressa est in eam arca Domini.
12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,
13 ut per singulos dies offerretur in eo juxta prceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.
14 Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam : sic enim prceperat David homo Dei.
15 Nec prtergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levit, ex omnibus qu prceperat, et in custodiis thesaurorum.
16 Omnes impensas prparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.
17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, qu est in terra Edom.
18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.