1 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in nigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei qucumque erant in corde suo.
2 Et exposuit ei Salomon omnia qu proposuerat : nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.
3 Qu postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam dificaverat,
4 necnon et cibaria mens ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini : non erat pr stupore ultra in ea spiritus.
5 Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
6 Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapienti tu mihi fuisse narratam : vicisti famam virtutibus tuis.
7 Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
8 Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Isral, et vult servare eum in ternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.