8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.

9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pnitentiam reverti.

10 Adveniet autem dies Domini ut fur : in quo cli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et qu in ipsa sunt opera, exurentur.