8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pnitentiam reverti.
10 Adveniet autem dies Domini ut fur : in quo cli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et qu in ipsa sunt opera, exurentur.
11 Cum igitur hc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent ?
13 Novos vero clos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.