1 Et venerunt univers tribus Isral ad David in Hebron, dicentes : Ecce nos os tuum et caro tua sumus.
2 Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Isral : dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum Isral, et tu eris dux super Isral.
3 Venerunt quoque et seniores Isral ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fdus in Hebron coram Domino : unxeruntque David in regem super Isral.
4 Filius triginta annorum erat David cum regnare cpisset, et quadraginta annis regnavit.
5 In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus : in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Isral et Judam.
6 Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusum habitatorem terr : dictumque est David ab eis : Non ingredieris huc, nisi abstuleris ccos et claudos dicentes : Non ingredietur David huc.
7 Cepit autem David arcem Sion : hc est civitas David.
8 Proposuerat enim David in die illa prmium, qui percussisset Jebusum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset ccos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio : Ccus et claudus non intrabunt in templum.
9 Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David : et dificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.
10 Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.
11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes : et dificaverunt domum David.
12 Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Isral, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Isral.
13 Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron : natique sunt David et alii filii et fili :
14 et hc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,
15 et Jebahar, et Elisua, et Nepheg,
16 et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.
17 Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Isral, et ascenderunt universi ut qurerent David : quod cum audisset David, descendit in prsidium.
18 Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
19 Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthiim ? et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.
20 Venit ergo David in Baal Pharasim : et percussit eos ibi, et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aqu. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim.
21 Et reliquerunt ibi sculptilia sua, qu tulit David et viri ejus.
22 Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim.
23 Consuluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philisthos, et tradas eos in manus meas ? Qui respondit : Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum.
24 Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prlium : quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim.
25 Fecit itaque David sicut prceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer.