publicidade
12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio : et erant cum David septem chori, et victima vituli.
13 Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem,
14 et David saltabat totis viribus ante Dominum : porro David erat accinctus ephod lineo.
15 Et David et omnis domus Isral ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccin.