11 Et vidi clum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.
12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine : et vocatur nomen ejus : Verbum Dei.
14 Et exercitus qui sunt in clo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.
15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea : et ipse calcat torcular vini furoris ir Dei omnipotentis.
16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium.