1 Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. 2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris su, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, qu dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab intrountibus in templum. 3 Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. 4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos. 5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. 6 Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. 7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidat sunt bases ejus et plant. 8 Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. 9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. 10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contingerat illi.
publicidade