12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordi, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :

13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

14 Super omnia autem hc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :

15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.