1 In tempore autem illo consurget Michal princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

2 Et multi de his qui dormiunt in terr pulvere evigilabunt, alii in vitam ternam, et alii in opprobrium ut videant semper.