publicidade

Deuteronômio 13

1 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prdixerit signum atque portentum, 2 et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis : 3 non audies verba prophet illius aut somniatoris : quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra. 4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adhrebitis.

publicidade