publicidade

1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,

2 in quibus aliquando ambulastis secundum sculum mundi hujus, secundum principem potestatis aris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidenti,

3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostr, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii ir, sicut et ceteri :

4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,

5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),

6 et conresuscitavit, et consedere fecit in clestibus in Christo Jesu :

7 ut ostenderet in sculis supervenientibus abundantes divitias grati su, in bonitate super nos in Christo Jesu.

8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est :

9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.