11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini prputium ab ea qu dicitur circumcisio in carne, manu facta :

12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Isral, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.

13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.