publicidade

Efésios 4

25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra. 26 Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram. 27 Nolite locum dare diabolo : 28 qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad dificationem fidei ut det gratiam audientibus. 30 Et nolite constristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis. 31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

publicidade