10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.

11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :

12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequiti, in clestibus.

13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.

14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justiti,

15 et calceati pedes in prparatione Evangelii pacis,

16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :

17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),