1 Die illo dedit rex Assuerus Esther regin domum Aman adversarii Judorum, et Mardochus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
2 Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardocho. Esther autem constituit Mardochum super domum suam.
3 Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagit, et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judos, juberet irritas fieri.
4 At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementi monstrabatur : illaque consurgens stetit ante eum,
5 et ait : Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis, veteres Aman litter, insidiatoris et hostis Judorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire prceperat, corrigantur.
6 Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei ?
7 Responditque rex Assuerus Esther regin, et Mardocho Judo : Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judos.
8 Scribite ergo Judis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hc enim consuetudo erat, ut epistolis, qu ex regis nomine mittebantur et illius annulo signat erant, nemo auderet contradicere.
9 Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius script sunt epistol, ut Mardochus voluerat, ad Judos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad thiopiam prsidebant : provinci atque provinci, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judis, prout legere poterant et audire.
10 Ipsque epistol, qu regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignat sunt, et miss per veredarios : qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prvenirent.
11 Quibus imperavit rex, ut convenirent Judos per singulas civitates, et in unum prciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.
12 Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar.
13 Summaque epistol hc fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse Judos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
14 Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan.
15 Mardochus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et riis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque ltata est.
16 Judis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.
17 Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epul atque convivia, et festus dies : in tantum ut plures alterius gentis et sect eorum religioni et cremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.