1 Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum qu sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis qu sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
3 Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore glori Domini.
5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
6 Cumque prcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum qu sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.
7 Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis : qui accipiens egressus est.
8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.
9 Et vidi : et ecce quatuor rot juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :
10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rot.
11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat qu prima erat, sequebantur et ceter, nec convertebantur.
12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et penn, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.
13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.
14 Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquil.
15 Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.
16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rot juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rot, sed et ips juxta erant.
17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vit erat in eis.
18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rot quoque subsecut sunt : et stetit in introitu port domus Domini orientalis, et gloria Dei Isral erat super ea.
20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Isral juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
21 Quatuor vultus uni, et quatuor al uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.
22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.