1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, qu respicit ad solis ortum : et ecce in introitu port viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banai, principes populi.
2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,
3 dicentes : Nonne dudum dificat sunt domus ? hc est lebes, nos autem carnes.
4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.
5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Isral, et cogitationes cordis vestri ego novi.
6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.
7 Propterea hc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hc est lebes : et educam vos de medio ejus.
8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.
10 Gladio cadetis : in finibus Isral judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
11 Hc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Isral judicabo vos,
12 et scietis quia ego Dominus : quia in prceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium qu in circuitu vestro sunt estis operati.
13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banai mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Isral ?
14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Isral, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino : nobis data est terra in possessionem.
16 Propterea hc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.
17 Propterea loquere : Hc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Isral.
18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.
19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
20 ut in prceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.
22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rot cum eis, et gloria Dei Isral erat super ea :
23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.
24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.
25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini qu ostenderat mihi.