1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2 [Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem,et stilla ad sanctuaria,et propheta contra humum Isral.
3 Et dices terr Isral :Hc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad te,et ejiciam gladium meum de vagina sua,et occidam in te justum et impium.
4 Pro eo autem quod occidi in te justum et impium,idcirco egredietur gladius meus de vagina suaad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :
5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus,eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
6 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum,et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
7 Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ?dices : Pro auditu :quia venit, et tabescet omne cor,et dissolventur univers manus,et infirmabitur omnis spiritus,et per cuncta genua fluent aqu :ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.]
8 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
9 Fili hominis, propheta, et dices : Hc dicit Dominus Deus : loquere : [Gladius, gladius exacutus est, et limatus :
10 ut cdat victimas, exacutus est :ut splendeat, limatus est :qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
11 Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu :iste exacutus est gladius, et iste limatus est,ut sit in manu interficientis.
12 Clama et ulula, fili hominis,quia hic factus est in populo meo,hic in cunctis ducibus Isral qui fugerant :gladio traditi sunt cum populo meo :idcirco plaude super femur,
13 quia probatus est :et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit,dicit Dominus Deus.
14 Tu ergo, fili hominis, propheta,et percute manu ad manum :et duplicetur gladius,ac triplicetur gladius interfectorum :hic est gladius occisionis magn,qui obstupescere eos facit
15 et corde tabescere,et multiplicat ruinas.In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti,et limati ad fulgendum,amicti ad cdem.
16 Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram,quocumque faciei tu est appetitus.
17 Quin et ego plaudam manu ad manum,et implebo indignationem meam :ego Dominus locutus sum.]
18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
19 Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredientur amb : et manu capiet conjecturam ; in capite vi civitatis conjiciet.
20 Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.
21 Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem qurens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit.
22 Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in cde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut dificet munitiones.
23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans : ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
24 Idcirco hc dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestr, et revelastis prvaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.
25 Tu autem, profane, impie dux Isral, cujus venit dies in tempore iniquitatis prfinita :
26 hc dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne hc est qu humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ?
27 Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam : et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.
28 Et tu, fili hominis, propheta, et dic : Hc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum : et dices : [Mucro, mucro, evagina te ad occidendum :lima te ut interficias et fulgeas :
29 cum tibi viderentur vana,et divinarentur mendacia,ut dareris super colla vulneratorum impiorum,quorum venit dies in tempore iniquitatis prfinita.
30 Revertere ad vaginam tuam,in loco in quo creatus es :in terra nativitatis tu judicabo te.
31 Et effundam super te indignationem meam ;in igne furoris mei sufflabo in te :daboque te in manus hominum insipientium,et fabricantium interitum.
32 Igni eris cibus ;sanguis tuus erit in medio terr ;oblivioni traderis :quia ego Dominus locutus sum.]