1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :
3 [Hc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad te, mons Seir :et extendam manum meam super te,et dabo te desolatum atque desertum.
4 Urbes tuas demoliar,et tu desertus eris :et scies quia ego Dominus.
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus,et concluseris filios Isral in manus gladiiin tempore afflictionis eorum,in tempore iniquitatis extrem :
6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,quoniam sanguini tradam te,et sanguis te persequetur :et cum sanguinem oderis,sanguis persequetur te.
7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,et auferam de eo euntem et redeuntem.
8 Et implebo montes ejus occisorum suorum :in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,interfecti gladio cadent.
9 In solitudines sempiternas tradam te,et civitates tu non habitabuntur :et scietis quia ego Dominus Deus.
10 Eo quod dixeris : Du gentes et du terr me erunt,et hreditate possidebo eas,cum Dominus esset ibi :
11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,quem fecisti odio habens eos :et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tuaqu locutus es de montibus Isral, dicens :Deserti ; nobis ad devorandum dati sunt.
13 Et insurrexistis super me ore vestro,et derogastis adversum me verba vestra :ego audivi.
14 Hc dicit Dominus Deus :Ltante universa terra,in solitudinem te redigam :
15 sicuti gavisus es super hreditatem domus Israleo quod fuerit dissipata,sic faciam tibi :dissipatus eris, mons Seir, et Iduma omnis :et scient quia ego Dominus.]