1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : [Hc dicit Dominus Deus :Ecce ego super te, Gog,principem capitis Mosoch et Thubal.
2 Et circumagam te, et educam te,et ascendere te faciam de lateribus aquilonis,et adducam te super montes Isral.
3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua,et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
4 Super montes Isral cades tu, et omnia agmina tua,et populi tui qui sunt tecum :feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrdedi te ad devorandum.
5 Super faciem agri cades,quia ego locutus sum,ait Dominus Deus.
6 Et immittam ignem in Magog,et in his qui habitant in insulis confidenter :et scient quia ego Dominus.
7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Isral,et non polluam nomen sanctum meum amplius :et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Isral.
8 Ecce venit, et factum est,ait Dominus Deus :hc est dies de qua locutus sum.
9 Et egredientur habitatores de civitatibus Isral,et succendent et comburent arma,clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos :et succendent ea igni septem annis.
10 Et non portabunt ligna de regionibus,neque succident de saltibus :quoniam arma succendent igni,et deprdabuntur eos quibus prd fuerant,et diripient vastatores suos,ait Dominus Deus.]
11 [Et erit in die illa :dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Isral,vallem viatorum ad orientem maris,qu obstupescere faciet prtereuntes :et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus,et vocabitur vallis multitudinis Gog.
12 Et sepelient eos domus Isral,ut mundent terram septem mensibus.
13 Sepeliet autem eum omnis populus terr :et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum,ait Dominus Deus.
14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram,qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terr,ut emundent eam :post menses autem septem qurere incipient.
15 Et circuibunt peragrantes terram :cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum,donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
16 Nomen autem civitatis Amona :et mundabunt terram.
17 Tu ergo, fili hominis, hc dicit Dominus Deus :Dic omni volucri, et universis avibus,cunctisque bestiis agri :Convenite, properate,concurrite undique ad victimam meamquam ego immolo vobis,victimam grandem super montes Isral,ut comedatis carnem,et bibatis sanguinem.
18 Carnes fortium comedetis,et sanguinem principum terr bibetis :arietum, et agnorum, et hircorum,taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
19 Et comedetis adipem in saturitatem,et bibetis sanguinem in ebrietatem,de victima quam ego immolabo vobis :
20 et saturabimini super mensam meamde equo, et equite forti,et de universis viris bellatoribus,ait Dominus Deus.
21 Et ponam gloriam meam in gentibus :et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim,et manum meam quam posuerim super eos.
22 Et scient domus Isral quia ego Dominus Deus eorum,a die illa et deinceps.
23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Isral,eo quod dereliquerint me,et absconderim faciem meam ab eis,et tradiderim eos in manus hostium,et ceciderint in gladio universi.
24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis,et abscondi faciem meam ab illis.]
25 [Propterea hc dicit Dominus Deus :Nunc reducam captivitatem Jacob,et miserebor omnis domus Isral,et assumam zelum pro nomine sancto meo.
26 Et portabunt confusionem suam,et omnem prvaricationem qua prvaricati sunt in me,cum habitaverint in terra sua confidenter,neminem formidantes :
27 et reduxero eos de populis,et congregavero de terris inimicorum suorum,et sanctificatus fuero in eis,in oculis gentium plurimarum.
28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum,eo quod transtulerim eos in nationes,et congregaverim eos super terram suam,et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis,eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Isral,ait Dominus Deus.]