12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in prsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.

13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.

14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hsitationibus :

15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prav et pervers : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

16 verbum vit continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.