publicidade

Gênesis 17

3 Cecidit Abram pronus in faciem. 4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. 5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te. 6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. 7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. 8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tu, omnem terram Chanaan in possessionem ternam, eroque Deus eorum.9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. 10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum : 11 et circumcidetis carnem prputii vestri, ut sit in signum fderis inter me et vos.

publicidade