6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens No fenestram arc, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aqu super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aqu super faciem terr.

9 Qu cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aqu enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum oliv virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo No quod cessassent aqu super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, qu non est reversa ultra ad eum.