5 et obliti estis consolationis, qu vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.

6 Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.

7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?

8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.

9 Deinde patres quidem carnis nostr, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?