4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.

5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, qu dicenda erant :

6 Christus vero tamquam filius in domo sua : qu domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.