16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. 17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. 18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. 19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, 20 dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
publicidade