1 [V qui condunt leges iniquas,et scribentes injustitiam scripserunt,
2 ut opprimerent in judicio pauperes,et vim facerent caus humilium populi mei ;ut essent vidu prda eorum,et pupillos diriperent.
3 Quid facietis in die visitationis,et calamitatis de longe venientis ?ad cujus confugietis auxilium ?et ubi derelinquetis gloriam vestram,
4 ne incurvemini sub vinculo,et cum interfectis cadatis ?Super omnibus his non est aversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.]
5 [V Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ;in manu eorum indignatio mea.
6 Ad gentem fallacem mittam eum,et contra populum furoris mei mandabo illi,ut auferat spolia, et diripiat prdam,et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
7 Ipse autem non sic arbitrabitur,et cor ejus non ita existimabit ;sed ad conterendum erit cor ejus,et ad internecionem gentium non paucarum.
8 Dicet enim :
9 Numquid non principes mei simul reges sunt ?numquid non ut Charcamis, sic Calano ?et ut Arphad, sic Emath ?numquid non ut Damascus, sic Samaria ?
10 Quomodo invenit manus mea regna idoli,sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
11 Numquid non sicut feci Samari et idolis ejus,sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?
12 Et erit, cum impleverit Dominuscuncta opera suain monte Sion et in Jerusalem,visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur,et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
13 Dixit enim : In fortitudine manus me feci,et in sapientia mea intellexi ;et abstuli terminos populorum,et principes eorum deprdatus sum,et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
14 Et invenit quasi nidum manus meafortitudinem populorum ;et sicut colliguntur ova qu derelicta sunt,sic universam terram ego congregavi ;et non fuit qui moveret pennam,et aperiret os, et ganniret.
15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ?aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ?Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,in pinguibus ejus tenuitatem ;et subtus gloriam ejus succensa ardebitquasi combustio ignis.
17 Et erit lumen Isral in igne,et Sanctus ejus in flamma ;et succendetur, et devorabiturspina ejus et vepres in die una.
18 Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus,ab anima usque ad carnem consumetur ;et erit terrore profugus.
19 Et reliqui ligni saltus ejus pr paucitate numerabuntur,et puer scribet eos.]
20 [Et erit in die illa :non adjiciet residuum Isral,et hi qui fugerint de domo Jacob,inniti super eo qui percutit eos ;sed innitetur super Dominum,Sanctum Isral, in veritate.
21 Reliqui convertentur ; reliqui, inquam, Jacobad Deum fortem.
22 Si enim fuerit populus tuus, Isral, quasi arena maris,reliqui convertentur ex eo ;consummatio abbreviatainundabit justitiam.
23 Consummationem enim et abbreviationemDominus Deus exercituum faciet in medio omnis terr.
24 Propter hoc, hc dicit Dominus Deus exercituum :Noli timere, populus meus,habitator Sion, ab Assur :in virga percutiet te,et baculum suum levabit super te,in via gypti.
25 Adhuc enim paululum modicumque,et consummabitur indignatioet furor meus super scelus eorum.
26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum,juxta plagam Madian in petra Oreb :et virgam suam super mare,et levabit eam in via gypti.
27 Et erit in die illa :auferetur onus ejus de humero tuoet jugum ejus de collo tuo,et computrescet jugum a facie olei.]
28 [Veniet in Ajath, transibit in Magron,apud Machmas commendabit vasa sua.
29 Transierunt cursim,Gaba sedes nostra ;obstupuit Rama,Gabaath Saulis fugit.
30 Hinni voce tua, filia Gallim,attende Laisa, paupercula Anathoth.
31 Migravit Medemena ;habitatores Gabim, confortamini.
32 Adhuc dies est ut in Nobe stetur ;agitabit manum suam super montem fili Sion,collem Jerusalem.
33 Ecce Dominator, Dominus exercituum,confringet lagunculam in terrore ;et excelsi statura succidentur,et sublimes humiliabuntur.
34 Et subvertentur condensa saltus ferro ;et Libanus cum excelsis cadet.]