1 [Prope est ut veniat tempus ejus,et dies ejus non elongabuntur.Miserebitur enim Dominus Jacob,et eliget adhuc de Isral,et requiescere eos faciet super humum suam ;adjungetur advena ad eos,et adhrebit domui Jacob.2 Et tenebunt eos populi,et adducent eos in locum suum ;et possidebit eos domus Isralsuper terram Dominiin servos et ancillas :et erunt capientes eos qui se ceperant,et subjicient exactores suos.]3 [Et erit in die illa : cum requiem dederit tibi Deusa labore tuo, et a concussione tua,et a servitute dura qua ante servisti,4 sumes parabolam istamcontra regem Babylonis, et dices :Quomodo cessavit exactor ;quievit tributum ?5 Contrivit Dominus baculum impiorum,virgam dominantium,6 cdentem populos in indignationeplaga insanabili,subjicientem in furore gentes,persequentem crudeliter.7 Conquievit et siluit omnis terra,gavisa est et exsultavit ;8 abietes quoque ltat sunt super te,et cedri Libani :ex quo dormisti, non ascendetqui succidat nos.9 Infernus subter conturbatus estin occursum adventus tui ;suscitavit tibi gigantes.Omnes principes terrsurrexerunt de soliis suis,omnes principes nationum.10 Universi respondebunt, et dicent tibi :Et tu vulneratus es sicut et nos ;nostri similis effectus es.11 Detracta est ad inferos superbia tua,concidit cadaver tuum ;subter te sternetur tinea,et operimentum tuum erunt vermes.12 Quomodo cecidisti de clo,Lucifer, qui mane oriebaris ?corruisti in terram,qui vulnerabas gentes ?13 Qui dicebas in corde tuo :In clum conscendam,super astra Deiexaltabo solium meum ;sedebo in monte testamenti,in lateribus aquilonis ;14 ascendam super altitudinem nubium,similis ero Altissimo ?15 Verumtamen ad infernum detraheris,in profundum laci.16 Qui te viderint, ad te inclinabuntur,teque prospicient :Numquid iste est vir qui conturbavit terram,qui concussit regna,17 qui posuit orbem desertum,et urbes ejus destruxit,vinctis ejus non aperuit carcerem ?18 Omnes reges gentiumuniversi dormierunt in gloria,vir in domo sua ;19 tu autem projectus es de sepulchro tuo,quasi stirps inutilis pollutus,et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio,et descenderunt ad fundamenta laci,quasi cadaver putridum.20 Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura ;tu enim terram tuam disperdidisti,tu populum tuum occidisti :non vocabitur in ternumsemen pessimorum.21 Prparate filios ejus occisioni,in iniquitate patrum suorum :non consurgent, nec hreditabunt terram,neque implebunt faciem orbis civitatum.22 Et consurgam super eos,dicit Dominus exercituum ;et perdam Babylonis nomen, et reliquias,et germen, et progeniem, dicit Dominus ;23 et ponam eam in possessionem ericii,et in paludes aquarum,et scopabo eam in scopa terens,dicit Dominus exercituum.]24 [Juravit Dominus exercituum, dicens :Si non, ut putavi, ita erit ;et quomodo mente tractavi,25 sic eveniet :ut conteram Assyrium in terra mea,et in montibus meis conculcem eum ;et auferetur ab eis jugum ejus,et onus illius ab humero eorum tolletur.26 Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ;et hc est manus extenta super universas gentes.27 Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare ?et manus ejus extenta ; et quis avertet eam ?]28 In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud : 29 [Ne ltaris, Philistha omnis tu,quoniam comminuta est virga percussoris tui ;de radice enim colubri egredietur regulus,et semen ejus absorbens volucrem.30 Et pascentur primogeniti pauperum,et pauperes fiducialiter requiescent ;et interire faciam in fame radicem tuam,et reliquias tuas interficiam.31 Ulula, porta ; clama civitas ;prostrata est Philistha omnis ;ab aquilone enim fumus veniet,et non est qui effugiet agmen ejus.32 Et quid respondebitur nuntiis gentis ?Quia Dominus fundavit Sion,et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.]
publicidade