publicidade

Isaías 17

1 Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas,et erit sicut acervus lapidum in ruina.2 Derelict civitates Arorgregibus erunt,et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim,et regnum a Damasco ;et reliqui Syrisicut gloria filiorum Isral erunt,dicit Dominus exercituum.4 Et erit in die illa :attenuabitur gloria Jacob,et pinguedo carnis ejus marcescet.5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,et brachium ejus spicas leget ;et erit sicut qurens spicasin valle Raphaim.6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleduarum vel trium olivarum in summitate rami,sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus,dicit Dominus Deus Isral.7 In die illa inclinabitur homo adfactorem suum,et oculi ejus ad Sanctum Isral respicient ;8 et non inclinabitur ad altaria qu fecerunt manus ejus ;et qu operati sunt digiti ejus non respicietlucos et delubra.9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejusderelict sicut aratra, et segetesqu derelict sunt a facie filiorum Isral ;et eris deserta.10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui,et fortis adjutoris tui non es recordata :propterea plantabis plantationem fidelem,et germen alienum seminabis ;11 in die plantationis tu labrusca,et mane semen tuum florebit ;ablata est messis in die hreditatis,et dolebit graviter.12 V multitudini populorum multorum,ut multitudo maris sonantis ;et tumultus turbarum,sicut sonitus aquarum multarum.13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,et increpabit eum, et fugiet procul ;et rapietur sicut pulvis montium a facie venti,et sicut turbo coram tempestate.14 In tempore vespere, et ecce turbatio ;in matutino, et non subsistet.Hc est pars eorum qui vastaverunt nos,et sors diripientium nos.]

publicidade