1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
2 [Et erit in novissimis diebus :prparatus mons domus Dominiin vertice montium,et elevabitur super colles ;et fluent ad eum omnes gentes,
3 et ibunt populi multi, et dicent :Venite, et ascendamus ad montem Domini,et ad domum Dei Jacob ;et docebit nos vias suas,et ambulabimus in semitis ejus,quia de Sion exibit lex,et verbum Domini de Jerusalem.
4 Et judicabit gentes,et arguet populos multos ;et conflabunt gladios suos in vomeres,et lanceas suas in falces.Non levabit gens contra gentem gladium,nec exercebuntur ultra ad prlium.
5 Domus Jacob, venite,et ambulemus in lumine Domini.]
6 [Projecisti enim populum tuum,domum Jacob,quia repleti sunt ut olim,et augeres habuerunt ut Philisthiim,et pueris alienis adhserunt.
7 Repleta est terra argento et auro,et non est finis thesaurorum ejus.
8 Et repleta est terra ejus equis,et innumerabiles quadrig ejus.Et repleta est terra ejus idolis ;opus manuum suarum adoraverunt,quod fecerunt digiti eorum.
9 Et incurvavit se homo,et humiliatus est vir ;ne ergo dimittas eis.
10 Ingredere in petram, et abscondere in fossa humoa facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt,et incurvabitur altitudo virorum ;exaltabitur autem Dominus solusin die illa.
12 Quia dies Domini exercituumsuper omnem superbum, et excelsum,et super omnem arrogantem,et humiliabitur ;
13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,et super omnes quercus Basan,
14 et super omnes montes excelsos,et super omnes colles elevatos,
15 et super omnem turrim excelsam,et super omnem murum munitum,
16 et super omnes naves Tharsis,et super omne quod visu pulchrum est,
17 et incurvabitur sublimitas hominum,et humiliabitur altitudo virorum,et elevabitur Dominus solusin die illa ;
18 et idola penitus conterentur ;
19 et introibunt in speluncas petrarum,et in voragines terr,a facie formidinis Dominiet a gloria majestatis ejus,cum surrexerit percutere terram.
20 In die illa projiciet homoidola argenti sui, et simulacra auri sui,qu fecerat sibi ut adoraret,talpas et vespertiliones.
21 Et ingreditur scissuras petrarumet in cavernas saxorum,a facie formidinis Domini,et a gloria majestatis ejus,cum surrexerit percutere terram.
22 Quiescite ergo ab homine,cujus spiritus in naribus ejus est,quia excelsus reputatus est ipse.]