1 Tunc Holofernes dixit ei : quo animo esto, et noli pavere in corde tuo : quoniam ego numquam nocui viro qui voluit servire Nabuchodonosor regi :
2 populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum.
3 Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos ?
4 Et dixit illi Judith : Sume verba ancill tu, quoniam si secutus fueris verba ancill tu, perfectam rem faciet Dominus tecum.
5 Vivit enim Nabuchodonosor rex terr, et vivit virtus ejus, qu est in te ad correptionem omnium animarum errantium : quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et besti agri obtemperant illi.
6 Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus : et disciplina tua omnibus provinciis prdicatur.
7 Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire.
8 Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis.
9 Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Isral, tremor tuus super ipsos est.
10 Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aqu jam inter mortuos computantur.
11 Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum :
12 et sancta Domini Dei sui, qu prcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hc cogitaverunt impendere, et volunt consumere qu nec manibus deberent contingere : ergo quoniam hc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur.
13 Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus hc ipsa nuntiare tibi.
14 Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te : et exiet ancilla tua, et orabo Deum,
15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Isral, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te :
16 quoniam hc mihi dicta sunt per providentiam Dei,
17 et quoniam iratus est illis Deus, hc ipsa missa sum nuntiare tibi.
18 Placuerunt autem omnia verba hc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum :
19 Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum.
20 Et dixit ad illam Holofernes : Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris :
21 et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.