1 Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fug prsidium sumunt, 2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebros, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium. 3 Videntes itaque filii Isral fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. 4 Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant prcipites : filii autem Isral uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent. 5 Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Isral. 6 Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. 7 Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prdam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. 8 Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia qu erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prdationibus eorum.9 Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. 10 Qu cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes : Tu gloria Jerusalem ; tu ltitia Isral ; tu honorificentia populi nostri : 11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in ternum. 12 Et dixit omnis populus : Fiat, fiat. 13 Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Isral. 14 Porro autem universa qu Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili : et tradita sunt omnia illi a populo. 15 Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis.
publicidade