1 Ante diem festum Pasch, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

2 Et cna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariot :

3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit :

4 surgit a cna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, prcinxit se.

5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat prcinctus.

6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?

7 Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.

8 Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in ternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.

9 Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.

10 Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.

11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.

12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua : cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?

13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.

14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterutrum lavare pedes.

15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

16 Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.

17 Si hc scitis, beati eritis si feceritis ea.