1 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic : 2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanal, qui erat a Cana Galil, et filii Zebedi, et alii ex discipulis ejus duo. 3 Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt. 4 Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. 5 Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non. 6 Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere pr multitudine piscium. 7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. 8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. 9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. 10 Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. 11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
publicidade