1 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Isral, et nullus egredi audebat aut ingredi.

2 Dixitque Dominus ad Josue : Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.

3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem : sic facietis sex diebus.

4 Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilo, et prcedant arcam fderis : septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.

5 Cumque insonuerit vox tub longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.

6 Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : Tollite arcam fderis : et septem alii sacerdotes tollant septem jubilorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.

7 Ad populum quoque ait : Ite, et circuite civitatem, armati, prcedentes arcam Domini.