10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.

11 Et ecce mulier, qu habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.

12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.

13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.

14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turb : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.

15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocrit, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a prsepio, et ducit adaquare ?

16 Hanc autem filiam Abrah, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?

17 Et cum hc diceret, erubescant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis, qu glorios fiebant ab eo.