35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, ccus quidam sedebat secus viam, mendicans.

36 Et cum audiret turbam prtereuntem, interrogabat quid hoc esset.

37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.

38 Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.

39 Et qui pribant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.

40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,

41 dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.

42 Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.

43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.