publicidade

Lucas 19

1 Et ingressus perambulabat Jericho. 2 Et ecce vir nomine Zachus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives : 3 et qurebat videre Jesum, quis esset : et non poterat pr turba, quia statura pusillus erat. 4 Et prcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus. 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zache, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere. 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8 Stans autem Zachus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. 9 Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrah. 10 Venit enim Filius hominis qurere, et salvum facere quod perierat.11 Hc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12 Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio. 14 Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos. 15 Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16 Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit. 17 Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. 18 Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas. 19 Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates. 20 Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario : 21 timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. 22 Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi : 23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ? 24 Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. 25 Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas. 26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me. 28 Et his dictis, prcedebat ascendens Jerosolymam.29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, 30 dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod intrountes, invenietis pullum asin alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite. 31 Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat. 32 Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ? 34 At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet. 35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via : 37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cperunt omnes turb discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, 38 dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in clo, et gloria in excelsis. 39 Et quidam pharisorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos. 40 Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens : 42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, qu ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43 Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique : 44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tu. 45 Et ingressus in templum, cpit ejicere vendentes in illo, et ementes, 46 dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum. 47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scrib, et princeps plebis qurebant illum perdere : 48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.

publicidade