publicidade

Lucas 19

1 Et ingressus perambulabat Jericho. 2 Et ecce vir nomine Zachus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives : 3 et qurebat videre Jesum, quis esset : et non poterat pr turba, quia statura pusillus erat. 4 Et prcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus. 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zache, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere. 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8 Stans autem Zachus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. 9 Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrah. 10 Venit enim Filius hominis qurere, et salvum facere quod perierat.

publicidade